

Liber Exodus*
Caput 5: Versus 2
Qui est Dominus?Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait:Similis ero Altissimo[Isa. 14.]; et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit:Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant[Matth. 4.]. Postea vero quasi coacte daemones clamaverunt:Quid venisti ante tempus torquere nos? Scimus quia es Filius Dei[Matth. 8.]. Post tormenta sciunt, quae ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat.Quis est dominus, ut audiam vocem ejus?etc. Vides quid agit cruda superbia; videbitis paulo post quantum proficit in flagellis: quantum melior verberatus efficitur; qui modo dicit, Nescio Dominum, verberatus dicturus est: Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divinae disciplinae, ut flagella divina perniciem putet et poenalem interitum. Ecce etiam Pharao durissimus proficit verberatus: ante enim verbera Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari; et proficiens in poenis, scit agnoscere cur puniatur.Nescio,ait,Dominum.In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia daemones clamaverunt:Scimus te quis sis: tu es Filius Dei vivi.Post flagella etiam Israel dimittet, et etiam urgebit exire.Nulla enim societas luci ad tenebras, nulla pars fideli cum infideli[II Cor. 6.].